lunes, 10 de noviembre de 2008

Latín de 1º

Ab urbe condita .

(1)Poeta Vergilius fortunam Troiae fugamque Aeneae narrat. Nautae Graeci sollertia procellas vitabunt et ad Troiam navigabunt. (2)Graeci Troiam obsident. Troiani et Graeci diu pugnabunt.
Graeci equum faciunt. Graeci intus latent et equum ante portas oppidi collocant. (3)Graeci autem deponere arma simulant atque in insulam Tenedum navigant. Dei Troianos deserunt. Troiani, igitur, dolis Graecorum credunt.(4) Pueri et puellae sacra canunt et equum contingere gaudent. Equus in porta oppidi substitit atque arma sonitum utero dant. Troiani autem instant et monstrum in oppido sistunt.(5) Noctu Graeci alveum equi aperiunt atque Troiam ira et flammis expugnant.

(6)Aeneas oppidum defendere maturabit. Sed dea Venus Aeneam in oppido invenit et cum familia amicisque Troia effugere suadet. Aeneas e patria fugit et deae Minervae statuam portat.
(7)In insula Creta castra ponunt. Tum in somnis Aeneas audit: “ In Italia curarum terminum invenietis. Ibi in concordia habitabitis et oppidum munietis”.
(8)Castra movent et ad Italiam navigant. Aeneas in Siciliam properat. Aetna Troianos terret et a Sicilia fugiunt.(10) Tum Iuno, regina deorum, ventos mittere Aeolum cogit.(9) Sed oras Africae veniunt et castra ponere non dubitant. Aeneas loca explorare incipiet. Tandem Venus Aeneae oppidi viam monstrat. Aeneas in Africa cum regina manet et Dido Aeneam amare incipit. Tum Iuppiter Mercurium nuntium ad Aeneam mittit et ad Italiam navigare imperat. Dido vitam amittit. Aeneas in Latio patriam invenit.
(11)Aeneas Turnum vincit. Ita ad terminum periculorum venit. Ibi, in Latio, Lavinium oppidum condit. Postea Iulus, filius Aeneae, Albam Longam condet.
(12)Proca, rex Albanorum, duos filios habet. Numitori ( a Numitor) regnum relinquit, sed Amulius tyrannum et filiam tyranni patria expellet.(13) Deus Mars Rheam Silviam amabat et geminos, Romulum Remumque, habebit.
Amulius filios Rheae Silviae videt, pueros capit et pueros in aquas fluvii iactare iubet.(14) Sed undae ad ripam pueros portant et in sicco relinquunt. Filii Rheae Silviae plorant. Tum lupa vagitum filiorum audit, in speluncam portat, mammas praebet et pueros alit.
(15)Faustulus pueros cum lupa in silva invenit et in domum filios Rheae Silviae portat. Romulus et Remus cum Faustulo feminaque vivent.
(16)Romulus et Remus Amulii facta audient. Tum regiam Amulii oppugnant et Amulium occidunt. Postea avum Numitorem in regnum restituent et Romam prope casam Faustuli condent.
(17)Deinde regni desiderium intervenit et a deis consilia petunt. Dei Romulum adiuvant. Tum Romulus Remusque pugnant et Remus cadit.
(18)Alia fabula ita narrat: Romulus aratro Romae muros designat; sulcum transilere interdicit. Sed Remus iussis non paret et Romulus Remum gladio necat. Itaque Romulus Romanos reget.

No hay comentarios: